Všehrd. List československých právníků, 15 (1934). Praha: Spolek českých právníků „Všehrd“; Český akademický spolek „Právník“, 400 s.
Authors:

Zprávy


Před 1400 lety . . . Tаnta circa nos divimie lin monit at is est providentiel, ut sem/ier aeternis liberalitatibus nos sostentare dignetur. Post bella enim . . . aeterna pace sopita ... et leges antiqaas iam senio praegravatas per nostrum vigilantiam praebuit in novam pulchritudinem et moderatum pervenire compendium: quod nemo ante nostrum imperium iimquam speravit, neque humano ingenio possibile esse penitus existimavit. Erat enim mirabile Romanom sanctionem ab urbe condita usque ad nostri imperii tempora, quae pacne in mille et quadringentos annos concurrunt, intestinis praeliis vacillantem hocque et in imperiales constitutiones extendentem in imam reducere consonantiam, ut nihil neque contrarium, neque idem, neque simile in ea inveniatur et ne geminae leges pro rebus singulis positae iisquam appareant. Namque hoc caelestis quidem providentiae peculiare fuit, humanae vero imbecillitati nullo modo possibile.
Nos itaque more solito ad immortalitatis respeximus praesidium et summo mimine invocato deum auctorem et totius operis praesulem fieri optavimus, et omne studium Triboniano, viro excelso, magistro officioriim, et ex quae stor e sacri nostri palatii et ex constile credidimus eique omne ministerium huiuscemodi ordinationis imposuimus, ut ipse una cum aliis illustribus
et prudentissimis viris nostrum desiderium udimpteret. Nostra quoque maiestas semper investigando et perscrutando et, quae ab his componcbantur, quid quid dubium et incertum inveniebatur, hoc numine caeiesti erccta emendabat et in competentem formani redigebat. Omnia igitur confecta sunt domino et deo nostro Ihesu Christo possibilitatem tarn nobis, quum nostris in hoc satellitibus praestante ... in quinquaginta libros omne, quod utilissimum erat, codectum est et omneš ambiquitates decisae nullo seditioso relicio. Nomcnque libris imposuimus digestořům seu pandectarum, quia onmes disputationes et decisiones in se habent légitimas et quod undiquc fuit collectum, hoc in sinus suos receperunt, in centum quinquaginta paene miiia versuum totum opus consummantes . . . .
Tanta autem nobis antiquitati habita est reverentia, ut nomina prudentiiim taciturnitati tradere nullo patiamur modo: sed iinusquisque eorum, qui auctor legis fuit, nostris digestis inscriptus est: hoc tantummodo a nobis effecto, ut, si quid in legibus eorum vel supervacuum vel imperfectum vel minus idoneum visum est, vel adiectionem vel deminutionem necessariam accipiat et rectissimis tradatur regulis . . . .
Patres conscripti et omneš orbis terrarrum homines, gratins quidem amplissimas agite sumjnae divinitati, quae vestris temporibus tam saluberrimum opus servavit: quo enim antiquitus digna divino non est visa iudicio, hoc vestris temporibus indultum est. Hasce itaque leges et adorate et observate omnibus antiquioribus quiescentibus nemoque vestrum audeat vel comparare eas prioribus vel, si quid dissonans in utroque est, requirere, quia omne, quod hie positum est, hoc unicum et solum observari censemus . . .
Leges autem nostras, quae in his codicibus, id est institutionum seu elementorum et digestořům vel pandectarum posuimus, suum optinerc robur ex tertio nostro felicissimjno sancimus consulatu, praesentis duodecimae indictionis, tertio calendas ianuarias1 in omne aevum valituras et una cum nostris constitutionibus pollentes et suum vigorem in iudiciis ostendentes in omnibus causis, sive quae postea emerserint sive in iudiciis adhuc pendent, nec eas iudicialis vel amicalis forma compescuit . . .
Data septimo decimo calendas ianuarias2 lustiniano domino nostro ter consule.
(Digesta: Z Justinianovy konstituce »Tanta«.)

  1. 30. prosince 533.
  2. 16. prosince 533.
Citace:
Před 1400 lety. Všehrd. List československých právníků. Praha: Spolek českých právníků „Všehrd“; Český akademický spolek „Právník“, 1934, svazek/ročník 15, číslo/sešit 3, s. 116-117.